egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres
regionis illius
quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae
illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens
virginem
et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis
delinivit
et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam
hanc coniugem
quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu
occupatis pecorum siluit donec redirent
egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob
ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat
irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel
et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset
locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit
anima filiae vestrae date eam illi uxorem
et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis
et filias nostras accipite
et habitate nobiscum terra in potestate vestra est
exercete negotiamini et possidete eam
sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam
gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo
augete dotem munera postulate libens tribuam quod
petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem
responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo
saevientes ob stuprum sororis
non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram
homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos
sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri
similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras
et habitabimus vobiscum erimusque unus populus
sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et
recedemus
placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius
nec distulit adulescens quin statim quod petebatur
expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in
omni domo patris sui
ingressique portam urbis locuti sunt populo
viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum
negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata
cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras
illis dabimus
unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus
masculos nostros ritum gentis imitantes
et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident
nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul
unum efficiemus populum
adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est
arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis
ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis
Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo
Sychem sororem suam
quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob
et depopulati sunt urbem in ultionem stupri
oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae
in domibus et in agris erant
parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas
quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi
turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis
habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati
percutient me et delebor ego et domus mea
responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra